Psalmorum 20:7
Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Some trust in chariots, and some in horses: but we will remember the name of the LORD our God.
In Context
6Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
8Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Cross References
2 Chronicles 13:10Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitæ sunt in ordine suo:
2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.
2 Chronicles 32:8Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiæ regis Juda.
Psalms 28:8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.