Psalmorum 59:13
delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 32:13Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quæ fecerat malum in conspectu ejus.
Deuteronomy 7:22ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter: ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.
1 Kings 18:36Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc.
Psalms 7:9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Psalms 46:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
Psalms 64:9et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,