Psalmorum 69:26
Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Cross References
2 Chronicles 28:9Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded: qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis: Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad cælum pertingeret vestra crudelitas.
Job 30:13Dissipaverunt itinera mea; insidiati sunt mihi, et prævaluerunt: et non fuit qui ferret auxilium.
Isaiah 53:4Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Zechariah 1:15et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
Mark 15:27Et cum eo crucifigunt duos latrones: unum a dextris, et alium a sinistris ejus.