Psalmorum 78:32
In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
For all this they sinned still, and believed not for his wondrous works.
In Context
31et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
33Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
Cross References
Numbers 14:11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?
Numbers 21:1Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam.
Psalms 78:11Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
Ezekiel 20:13Et irritaverunt me domus Israël in deserto: in præceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quæ faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos:
John 12:37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;