Apocalypsis 11:18
Et iratæ sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 2:5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
Psalms 103:11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
Ecclesiastes 8:12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isaiah 63:1Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.