Apocalypsis 17:14
Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
15Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
Psalms 110:5Dominus a dextris tuis; confregit in die iræ suæ reges.
Psalms 136:3Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Proverbs 8:15Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;
Jeremiah 1:19Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.