Apocalypsis 17:16
Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Et dixit mihi: Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
Cross References
Leviticus 21:9Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
Psalms 27:2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
Jeremiah 50:41Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
Ezekiel 23:45Viri ergo justi sunt: hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem: quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.
Revelation 16:12Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis.
Revelation 17:10Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.