Apocalypsis 19:12
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.
Cross References
Genesis 32:29Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
Judges 13:18Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
Song of Solomon 3:11Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
Isaiah 62:3Et eris corona gloriæ in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Matthew 28:18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra: