Apocalypsis 19:15
Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
16Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.
Cross References
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
Isaiah 63:2Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?
Revelation 1:16et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
Revelation 2:16Similiter pœnitentiam age: si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
Revelation 12:5Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea: et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
Revelation 19:21et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.