Apocalypsis 20:4
Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis: et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.
Cross References
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Daniel 7:18Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum.
Daniel 7:27Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Matthew 17:10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire?
Matthew 24:10Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
Mark 6:27sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,