Apocalypsis 22:15
Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidæ, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:8Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.
Isaiah 9:15Longævus et honorabilis, ipse est caput; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
Isaiah 47:12Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?
Matthew 8:12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
John 8:46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?