Apocalypsis 3:11
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Behold, I come quickly: hold that fast which thou hast, that no man take thy crown.
In Context
Cross References
Philippians 4:5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.
2 Timothy 4:8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
James 5:9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
Revelation 1:3Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea, quæ in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
Revelation 2:13Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.