Apocalypsis 9:17
Et ita vidi equos in visione: et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.
Cross References
Genesis 19:24Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo:
Psalms 11:6Dominus interrogat justum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
Isaiah 30:33Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Revelation 9:9et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum:
Revelation 11:5Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum: et si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi.
Revelation 19:20Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure: