Romanos 3:29
An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium:
Vulgata Clementina
In The King James Version
Is he the God of the Jews only? is he not also of the Gentiles? Yes, of the Gentiles also:
In Context
28Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
30quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem.
Cross References
Genesis 17:7Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
Psalms 22:7Ego autem sum vermis, et non homo; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
Psalms 72:17Sit nomen ejus benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.
Jeremiah 31:33Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
Zechariah 2:11Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.