Romanos 7:23
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem:
24Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
Cross References
Ecclesiastes 7:20Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
Romans 6:19Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.
Romans 7:14Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
Romans 7:25gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei: carne autem, legi peccati.
Galatians 5:17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
2 Timothy 2:25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,