Romanos 8:17
Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Cross References
Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Luke 12:32Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Luke 24:26Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?
John 17:24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Romans 5:9Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.