Ruth 2:20
Cui respondit Noëmi: Benedictus sit a Domino: quoniam eamdem gratiam, quam præbuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait: Propinquus noster est homo.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui:
Ruth 3:10Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non es secuta juvenes, pauperes sive divites.
Ruth 4:4quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
Ruth 4:14Dixeruntque mulieres ad Noëmi: Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël:
Job 29:12eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.