Ruth 2:9
et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi: sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:18Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Psalms 105:15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Matthew 10:42Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
1 Corinthians 7:1De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere: