Ruth 4:1
Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic.
Cross References
Genesis 19:1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram,
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Deuteronomy 21:19apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
Ruth 3:12Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
Job 31:21si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.