Ruth 4:13
Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem: ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 25:21Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
Genesis 30:2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui?
Genesis 33:5Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
Ruth 4:12fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
Psalms 127:3ecce hæreditas Domini, filii; merces, fructus ventris.