Canticum Canticorum 7:13
Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 7
Cross References
Genesis 30:14Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui.
Song of Solomon 4:16Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.
Isaiah 23:18et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatæ Domino: non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
John 15:8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
1 Corinthians 2:9Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum: