Canticum Canticorum 8:11
Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
10Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
12Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
Read all of Canticum Canticorum 8
Cross References
Genesis 20:16Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.
Song of Solomon 1:6Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Isaiah 5:1Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
Matthew 21:33Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
Luke 20:9Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.