Zaccharias Propheta 1:4
Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?
Read all of Zaccharias Propheta 1
Cross References
2 Chronicles 24:19Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
2 Chronicles 30:6Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
2 Chronicles 34:21Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
Ezra 9:7Et erit, omnis qui salvus factus fuerit, et qui poterit effugere per opera sua et per fidem in qua credidistis,
Psalms 78:8ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.