Zaccharias Propheta 1:8
Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quæ erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 1
Cross References
Genesis 20:3Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum.
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
1 Kings 3:5Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
Psalms 45:3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus in æternum.
Song of Solomon 6:2Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Isaiah 55:13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.