Zaccharias Propheta 10:7
Et erunt quasi fortes Ephraim, et lætabitur cor eorum quasi a vino: et filii eorum videbunt, et lætabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 10
Cross References
Genesis 18:19Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.
Psalms 28:7Dominus adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
Psalms 102:28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
Proverbs 31:6Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
Isaiah 38:19Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.