Zaccharias Propheta 13:9
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 13
Cross References
Leviticus 26:12Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
Deuteronomy 26:17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
Job 23:10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Psalms 34:15Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et persequere eam.
Psalms 50:15Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
Psalms 91:15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.