Zaccharias Propheta 14:7
Et erit dies una quæ nota est Domino, non dies neque nox: et in tempore vesperi erit lux.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6Et erit in die illa: non erit lux, sed frigus et gelu.
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit.
Isaiah 60:20Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Daniel 12:4Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum: plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Matthew 24:36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.