Zaccharias Propheta 5:3
Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 5
Cross References
Leviticus 19:11Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
Deuteronomy 11:28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te.
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem,
Psalms 109:17et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
Proverbs 29:24Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat.