Zaccharias Propheta 6:5
Et respondit angelus, et ait ad me: Isti sunt quatuor venti cæli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
4Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi?
Read all of Zaccharias Propheta 6
Cross References
1 Kings 19:11Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.
2 Chronicles 18:18At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
Job 2:1Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
Psalms 104:3qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:
Psalms 148:8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
Ezekiel 1:5et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.