Zaccharias Propheta 8:16
Hæc sunt ergo verba quæ facietis: loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 8
Cross References
Deuteronomy 10:12Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua:
Psalms 15:2Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
Proverbs 12:17Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Jeremiah 9:3Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.