The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 1 › I Paralipomenon 1:19

I Paralipomenon 1:19

Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. + 1.19 Phaley. RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unto Eber were born two sons: the name of the one was Peleg; because in his days the earth was divided: and his brother’s name was Joktan.

In Context

18Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

20Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare, + 1.20 Jectan autem. HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in præsens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quæ mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria.

Read all of I Paralipomenon 1

Cross References

Genesis 10:25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. + 10.25 Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.

Numbers 24:24Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.] + 24.24 Venient. Videtur significare quod juxta incarnationem Domini veniant Romani, Assyrios, Hebræos et omnes orientales superaturi, et tandem regnum perdituri, secundum statuam Danielis Dan., 2.; vel quod in adventu Christi in fine temporum, quod pars occidentalis significat, omnia regna mundi gladio spiritus, id est, verbo Dei superentur, et in tempore Antichristi cesset prædicatio Evangelii. ORIG. Alia littera, etc., usque ad ei super omnem virtutem inimici. Hebræos. Hebræus est qui de Ægypto transit ad terram promissionis, de tenebris ad lucem, de morte ad vitam: sed non sine magno certamine potest obtinere; affligit ergo et affligitur, cædit adversarium et cæditur. Affligunt ergo Assyrii Hebræos, id est, populum Dei, sicut affliguntur ab eis. Etiam ipsi peribunt. ID. Et ipsi pariter peribunt. Non cum Hebræis scilicet, sed pariter, etc., usque ad quos deceptio diaboli deduxit in mortem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 1:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 1:18I Paralipomenon 1I Paralipomenon 1:20 →