Genesis 10:25
Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. + 10.25 Natique sunt Heber filii, etc. Heber, transitor, a quo Hebræi, id est, transitores. Veri Hebræi sunt, qui de præsentibus ad futura, de caducis ad mansura transeunt. Hæ gentes a fluvio Cono possederunt omnem regionem quæ vocatur Geria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
26Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
Cross References
Genesis 10:21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. + 10.21 De Sem. De hoc novissime loquitur, quia ejus generationem, et generationis lineam prosequitur. Heber. Qui tamen quintus a filio Nœ Sem. Utrum quia Hebræi dicuntur ex illo appellati, vel quia per illum generatio ad Abraham transit? Quid ergo probabilius sit Hebræos dici tanquam Heberæos, vel tanquam Abraæos, merito quæritur.
Genesis 11:16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
1 Chronicles 1:19Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan. + 1.19 Phaley. RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ.
Luke 3:35qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,