The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 1 › 1 Chronicles 1:45

1 Chronicles 1:45

Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. + 1.45 Themanorum. Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when Jobab was dead, Husham of the land of the Temanites reigned in his stead.

In Context

44Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra. + 1.44 Jobab filius Zaræ, quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra, etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor

46Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. + 1.46 Madian, civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur.

Read all of 1 Chronicles 1

Cross References

Genesis 36:11Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 1:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 1:441 Chronicles 11 Chronicles 1:46 →