bible.software › 1 Chronicles › 1 Chronicles 1 › 1 Chronicles 1:46
1 Chronicles 1:46
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith. + 1.46 Madian, civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when Husham was dead, Hadad the son of Bedad, which smote Midian in the field of Moab, reigned in his stead: and the name of his city was Avith.
In Context
45Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. + 1.45 Themanorum. Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.
47Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
Read all of 1 Chronicles 1
This Verse In Other Editions
Study 1 Chronicles 1:46