The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 10 › 1 Chronicles 10:3

1 Chronicles 10:3

Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the battle went sore against Saul, and the archers hit him, and he was wounded of the archers.

In Context

2Cumque appropinquassent Philisthæi, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul. + 10.2 Cumque appropinquassent. Irruerunt gentiles undique in regnum Judæ et filios ejus, et corruperunt sacerdotes, scribas et Pharisæos filios, scilicet et seductores illius regni hæreticos quoque, ne simpliciter gratiam Spiritus sancti prædicarent aut colerent, vetuerunt. Abinadab. Ne patrem qui nos sibi adoptavit spirituali dono digna confessione laudaremus, quod significat interfectio, Abinadab id est patris mei spontanei. Melchisua. Ne in Christi regno salutem futuram credamus. Melchisua enim interpretatur rex meus salus. Philosophus, qui Arium seduxit, quasi Melchisua occidit: qui Macedonium, Jonatham; qui Manichæum, Abinadab. Quia hunc veri regis Christi omnipotentiam negare, illum Spiritus sancti donis derogare, istum summi Patris bonitatem blasphemare magister corruptionis edocuit.

4Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. + 10.4 Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.

Read all of 1 Chronicles 10

Cross References

1 Samuel 31:3totumque pondus prælii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.

Amos 2:14Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 10:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 10:21 Chronicles 101 Chronicles 10:4 →