I Paralipomenon 10:4
Et dixit Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus: arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum. + 10.4 Et dixit Saul ad, etc. Hunc Hebræi Dœg Idumæum dicunt esse qui videns Saul esse mortuum, timens David, seipsum interfecit. Puerum vero quia diadema et armillam Saul attulit ad David esse filium Dœg, et ipsum Dœg esse puerum cum quo Saul quærebat asinas patris sui. Ad armigerum. BEDA in cap. 28 l. I Reg. Legis doctores. Sicut enim arma et sagittæ Philisthiim, etc., usque ad ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. Noluit autem armiger. Non est ambigendum inter reprobos legis doctores fuisse aliquos qui verbi acumen ad occidendos auditores pervertere nollent, et tamen ipsos auditores qui recte dicta a magistris acceperant, despiciendo vel blasphemando in suam vertisse perniciem: quorum visa morte, id est peccandi obstinatione, et ipsos verbi ministros per tempora deterioratos, testimonia legis quæ male interpretari timuerant, sibi occasionem fecisse ruinæ. Hæretici quoque peccatorum suorum jaculis cruentati, cum verba divina in argumentum sui erroris trahunt, arma sua contra pectus suum morituri invertunt. Quilibet etiam catholicus, cum artem quam pro communi utilitate didicit, superbiæ, cenodoxiæ, philargyriæ vel cujuslibet vitii contagione polluit, suo se gladio confodit, quia quo defendi ab hoste debuit, in ipsum irruit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et aggravatum est prælium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
Read all of I Paralipomenon 10
Cross References
Judges 15:18Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam: en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
Judges 16:23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
1 Samuel 17:26Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
1 Samuel 31:4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. + 31.4 Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
2 Samuel 1:14Et ait ad eum David: Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini?
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.