The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 10 › 1 Chronicles 10:6

1 Chronicles 10:6

Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Saul died, and his three sons, and all his house died together.

In Context

5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est. + 10.5 Quod cum vidisset armiger. Videntes indocti veræ humilitatis medicamina lavacrumque baptismi, ignorantes in Judæa magistros suos certamine spirituali victos, et vulgus non paucum, eorum auditui proximum, persequente adversario, a prisca constantiæ sede fugatum, majorum ruina turbati, opera virtutum et munimina scientiæ spiritualis quæ habuerant, amiserunt. Veneruntque peccata gentilium, et cuncta Judæis incredulis studia virtutum perversa habitatione corruperunt. Venerunt immundi spiritus, et corda quæ fidei constantia deseruit, occupaverunt. Venerunt gentes, et optima quondam Judæorum studia credendo, sua fecerunt. Unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..

7Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.

Read all of 1 Chronicles 10

Cross References

1 Samuel 4:10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et cæsus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum: et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.

1 Samuel 12:25Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.

Hosea 13:10Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 10:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 10:51 Chronicles 101 Chronicles 10:7 →