1 Chronicles 10:7
Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt: et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt: veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
Cross References
Leviticus 26:36Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium: cadent, nullo persequente, + 26.36 Terrebit eos. Sicut folium fructum, sic littera abscondit spiritum: aufer folium, accipe fructum. Sonitus folii volantis. Hyperbole: quia etiam levissima quæque formidabunt. Cadent nullo persequente. Non enim persequimur eos, sed sequimur ut revocemus.
Deuteronomy 28:43Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior. + 28.43 Advena. Aperte significatur abjectio Judæorum et electio gentium, unde: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, et alibi: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. RAB. in Deut., tom. 2. Advena qui tecum versatur, etc. Creator omnium per incarnationis suæ mysterium, etc., usque ad et sanguinem testamenti pollutum duxerit.
1 Samuel 13:6Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. + 13.6 Absconderunt se in speluncis. ID. Absconsis scilicet, etc., usque ad sociaverunt se cum suis in prælio.