The Bible Software
bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 11 › I Paralipomenon 11:12

I Paralipomenon 11:12

Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes. + 11.12 Ahohites. Ahohi, ut Hebræi tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeæ, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And after him was Eleazar the son of Dodo, the Ahohite, who was one of the three mighties.

In Context

11Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. + 11.11 Jesbaam. HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.

13Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium: et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.

Read all of I Paralipomenon 11

Cross References

2 Samuel 23:17dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Hæc fecerunt tres robustissimi.

1 Chronicles 8:4Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,

1 Chronicles 11:21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. + 11.21 Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino? etc. Psal. 88.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 11:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 11:11I Paralipomenon 11I Paralipomenon 11:13 →