The Bible Software
bible.software1 Chronicles1 Chronicles 11 › 1 Chronicles 11:21

1 Chronicles 11:21

et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. + 11.21 Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino? etc. Psal. 88.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Of the three, he was more honourable than the two; for he was their captain: howbeit he attained not to the first three.

In Context

20Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,

22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. + 11.22 Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem. Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus, etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50..

Read all of 1 Chronicles 11

Cross References

Matthew 13:8Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. + 13.8 Scaagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study 1 Chronicles 11:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Chronicles 11:201 Chronicles 111 Chronicles 11:22 →