The Bible Software
bible.software › I Paralipomenon › I Paralipomenon 11 › I Paralipomenon 11:22

I Paralipomenon 11:22

Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. + 11.22 Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem. Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus, etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Benaiah the son of Jehoiada, the son of a valiant man of Kabzeel, who had done many acts; he slew two lionlike men of Moab: also he went down and slew a lion in a pit in a snowy day.

In Context

21et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum: verumtamen usque ad tres primos non pervenerat. + 11.21 Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino? etc. Psal. 88.

23Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

Read all of I Paralipomenon 11

Cross References

Joshua 15:21Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie: Cabseel et Eder et Jagur,

1 Samuel 17:34Dixitque David ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis:

2 Samuel 8:18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

2 Samuel 23:20Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

1 Kings 1:38Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.

1 Kings 2:34Ascendit itaque Banaias filius Jojadæ, et aggressus eum interfecit: sepultusque est in domo sua in deserto.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study I Paralipomenon 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 11:21I Paralipomenon 11I Paralipomenon 11:23 →