The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 11 › I Paralipomenon 11:23

I Paralipomenon 11:23

Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium: descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he slew an Egyptian, a man of great stature, five cubits high; and in the Egyptian’s hand was a spear like a weaver’s beam; and he went down to him with a staff, and plucked the spear out of the Egyptian’s hand, and slew him with his own spear.

In Context

22Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel: ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis. + 11.22 Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem. Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus, etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50..

24Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus, + 11.24 Inter tres. Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus æquabatur, qui erat super triginta, sicut Hebræus affirmat.

Read all of I Paralipomenon 11

Cross References

Deuteronomy 3:11Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.

1 Samuel 17:7Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum.

1 Chronicles 20:5Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthæos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethæi, cujus hastæ lignum erat quasi liciatorium texentium.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 11:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 11:22I Paralipomenon 11I Paralipomenon 11:24 →