I Paralipomenon 11:7
Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And David dwelt in the castle; therefore they called it the city of David.
In Context
Read all of I Paralipomenon 11
Cross References
1 Chronicles 11:5Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, + 11.5 Dixeruntque. Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.