I Paralipomenon 11:5
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David, + 11.5 Dixeruntque. Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
Read all of I Paralipomenon 11
Cross References
1 Samuel 17:9Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi: si autem ego prævaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
1 Samuel 17:36Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus: erit igitur et Philisthæus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philisthæus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
2 Samuel 6:10Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi.
1 Kings 8:1Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.
2 Chronicles 5:2Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.
Psalms 9:11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. + 9.11 Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri. 1