I Paralipomenon 12:1
Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 12
Cross References
1 Samuel 27:2Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
2 Samuel 1:1Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 Samuel 4:10quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat: Mortuus est Saul: qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
1 Chronicles 9:39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. + 9.39 Abinadab. Hic ut in Regum cum patre occisus narratur, Abinadab vocatur et interpretatur Abinadab pater meus votum, Abinadab populus meus votum. Esbaal. Ignis maritus, hic est Isboseth, id est vir confusionis.
1 Chronicles 11:19dicens: Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam: quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere: hæc fecerunt tres robustissimi.