1 Chronicles 12:2
tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 3:15Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab. + 3.15 Salvatorem. ID., hom. 3. Salvatores vel judices, etc., usque ad quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.. Qui utraque manu pro dextera utebatur. Secundum spiritualem intelligentiam, omnes sancti ambidextri dicuntur, diabolus et principes ejus, ambisinistri. Totum enim quod agunt, sinistrum est et perversum, æterno igni cum his, qui a sinistris sunt, deputatum.
1 Samuel 17:49Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthæum in fronte: et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
1 Chronicles 12:29De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.