The Bible Software
bible.softwareI ParalipomenonI Paralipomenon 17 › I Paralipomenon 17:19

I Paralipomenon 17:19

Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

O LORD, for thy servant’s sake, and according to thine own heart, hast thou done all this greatness, in making known all these great things.

In Context

18Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum?

20Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.

Read all of I Paralipomenon 17

Cross References

2 Samuel 7:21Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo.

Psalms 111:3Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. + 111.3 Gloria et divitiæ in domo ejus. Id est, in cordis secreto, ubi habitat cum spe vitæ æternæ, ubi divitiæ sanctæ, et gloria æterna reponuntur. Justitia. Hæc est gloria ejus, hæ divitiæ ejus, quam tamen habet a Deo. Manet in sæculum. Quasi non temporaliter beatus. 1

Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

Isaiah 49:5Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. + 49.5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..

Matthew 11:26Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. + 11.26 Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study I Paralipomenon 17:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← I Paralipomenon 17:18I Paralipomenon 17I Paralipomenon 17:20 →