Matthew 11:26
Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te. + 11.26 Ita pater. Blandientis affectu loquitur ut inceptum in apostolis beneficium compleatur. Hic exemplum humilitatis accipimus, ne temere discutere præsumamus superna consilia de vocatione horum, et repulsione illorum; cum enim utrumque attulisset, non mox rationem reddidit, sed sic Deo placitum dixit, ostendens quia injustum esse non potest quod justo placet. In omnibus ergo quæ exterius disponuntur, apertæ causa rationis est, occultæ justitia voluntatis. Quoniam sic fuit placitum ante te. Ne quis iterum quærat cur humiles eligat, sapientes reprobet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Even so, Father: for so it seemed good in thy sight.
In Context
Cross References
Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
Romans 9:18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. + 9.18 Ergo cujus vult. Meritum misericordiæ nullum est, meritum obdurationis peccatum massæ totius damnatæ. Nec obdurat impartiendo malitiam, sed non impartiendo misericordiam, sicut nec digni sunt, quod facit æquitate occulta; et ab humanis sensibus remota, quia non aperit Apostolus, sed miratur: O altitudo divitiarum. Indurat. AUG., epist. CV. Non quasi quemquam peccare cogat, sed tantum quia quibusdam peccantibus misericordiam justificationis suæ non largitur, ob hoc eos obdurare dicitur, quia eorum non miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima, et ab humanis sensibus remotissima judicat.
Ephesians 1:9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Ephesians 3:11secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: + 3.11 Secundum præfinitionem. Quæ enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quæ aguntur in sæculo, quæ Deus præfinivit, id est præordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in prædictis sententiis sacræ paginæ doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.