I Paralipomenon 18:1
Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2percuteretque Moab, et fierent Moabitæ servi David, offerentes ei munera.
Read all of I Paralipomenon 18
Cross References
1 Samuel 7:14Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhæum. + 7.14 Eratque. Christus est nostra pax, qui fecit utraque unum, per quem facti sunt prope qui erant longe.
2 Samuel 1:20Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.] + 1.20 Geth. Torcular, scilicet Hierusalem, quæ occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precæpit verus David ne passio sua illis annuntietur.
2 Samuel 8:8Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.