Ii Samuelis 1:20
Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis: ne forte lætentur filiæ Philisthiim; ne exultent filiæ incircumcisorum.] + 1.20 Geth. Torcular, scilicet Hierusalem, quæ occidit prophetas Matth. 23., cui mors Domini et apostolorum in derisum fuit, et ob hoc precæpit verus David ne passio sua illis annuntietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt: quomodo ceciderunt fortes?
Cross References
Exodus 15:20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
Judges 11:34Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris: non enim habebat alios liberos.
Judges 16:23Principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
1 Samuel 17:26Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens: Quid dabitur viro qui percusserit Philisthæum hunc, et tulerit opprobrium de Israël? quis enim est hic Philisthæus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?
1 Samuel 18:6Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.
1 Samuel 31:8Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.